in : Collectio selecta SS. Ecclesiae Patrum…- Paris : Parent-Desbarres, 1834. (-> trad. part.)
XVIII, ii :
Quomodo igitur si unuus et unuus sunt, non sunt duo dii ? Quoniam rex dicitur et regis imago, non autem duo reges. Neque enim potestas scinditur, neque gloria dividitur. Quemadmodum enim principatus ac potestas nobis dominans una est : sic et glorificatio quam illi deferimus una est, non multae : nam imaginis honor ad exemplar transit. Quod igitur hic est per imitationem imago, hoc illic natura Filius. Et quemadmodum in iis, quae arte fiunt, similitudo est secundum formam : ita in divina incompositaque natura, in communione Deitatis est unio. Unus autem est et Spiritus sanctus, atque ipse singulariter enuntiatur, per unum Filium uni Patri copulatus, ac per se complens glorificandam super omnia ac beatam Trinitatem : cujus cum Patre et Filio consortium satis illus declarat, quod in turba creaturarum positus non est, sed solitarie profertur.
960918